SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLIX
De habitibus in generali quoad eorum substantiam
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum habitus sit qualitas.
Co. – Habitus secundum quem quidpiam ad se vel in ordine ad alterum se habere dicitur, est quaedam qualitatis species de difficili mobilis.
2. – Utrum habitus sit determinata species qualitatis.
Co. – Habitus et dispositio computantur prima species qualitatis, ab aliis distincta quibus homines in ordine ad naturam operantur.
3. – Utrum habitus importet ordinem ad actum.
Co. – Habitus quilibet, cum habitudinem ad naturam importet, necesse ad actum et operationem ordinari ut principium.
4. – Utrum sit necessarium esse habitum.
Co. – Cum multa sint ad quorum naturas et operationes necesse est plura concurrere, quae variis commensurari modis possunt, ideo necesse est habitus esse.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 107-108.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: