SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLVII
De causa effectiva irae, et de ejus remediis
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum semper motivum irae sit aliquid factum contra eum qui irascitur.
Co. – Quum ira sit appetitus repellendi proprium malum, irae motivum semper est aliquid contra ipsum factum qui irascitur.
2. – Utrum sola parvipensio vel despectio sit motivum irae.
Co. – Quoniam ex omnibus bonis excellentiam quaerimus, et idcirco omnes causae irae ad participationem reducuntur, sola parvipensio vel despectio motivum irae dicitur.
3. – Utrum excellentia irascentis sit causa irae.
Co. – Si ad irae motivum inspiciatur, excellentia ejus qui irascitur irae causa est; si vero ad illius cui irascitur dispositionem, magis despectus quam excellentia ejus causa esse videtur.
4. – Utrum defectus alicujus sit causa ut contra eum facilius irascamur.
Co. – Defectus et illius contra quem irascimur parvitas, quo magis despectionem auget, eo magis irae provocativa est, et eamdem diminuit si despectionem imminuat.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 106-107.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: