DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XLV

 

De audacia

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum audacia sit contraria timori.

 

Co. – Cum timor malum futurum fugiat, audacia vero aggrediatur periculum, manifeste invicem contrariantur.

 

2. – Utrum audacia consequatur spem.

 

Co. – Audacia, quia ad eam pertinet terribilis imminentis prosecutio, spem eamque vehementem consequitur.

 

3. – Utrum defectus aliquis sit causa audaciae.

 

Co. – Cum nullus defectus valeat spem causare et timorem per se propellere, non potest etiam in aliquo per se audaciam causare, sed forte per accidens.

 

4. – Utrum audaces sint promptiores in principio quam in fine in ipsis periculis.

 

Co. – Audaces promptiores sunt in periculis in principio quam in fine; e contra vero fortes, cum ex deliberationis judicio pericula aggrediantur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 105.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: