DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XLIV

 

De effectibus timoris

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum timor faciat contractionem.

 

Co. – Sicut in morientibus natura propter virtutis debilitatem ad interiora sese recipit, ita in timentibus calor cum spiritibus ad interiora contrahitur.

 

2. – Utrum timor faciat consiliativos.

 

Co. – Quamvis nec timor nec ulla animae passio facultatem consiliandi praebeat, sed magis impediat, consiliativos tamen facere dicitur, prout sollicitos reddit homines ut pro magnis periculis consilientur.

 

3. – Utrum timor faciat tremorem.

 

Co. – Quoniam timentes calor deserit, unde virtutis membra continentis debilitas nascitur, etiam tremorem ex timore nasci dicendum est.

 

4. – Utrum timor impediat operationem.

 

Co. – Timor impedit operationem ex parte instrumentorum per quae operatio exercetur; sed ex parte animae, si sit timor moderatus, juvat, et hominem attentius consiliari et operari facit; secus autem si sit immoderatus.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 104-105.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: