SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLII
De objecto timoris
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum objectum timoris sit bonum vel malum.
Co. – Cum timor fugam quamdam importet, necessarium est ut proprie et per se malum respiciat ut objectum, bonum vero nonnisi per accidens.
2. – Utrum malum naturae sit objectum timoris.
Co. – Malum naturae non est timoris objectum, nisi cum aliqua evasionis spe apprehendatur propinquum.
3. – Utrum timor sit de malo culpae.
Co. – Cum culpae malum humanae subjaceat potestati et voluntati, de eo non per se potest timor esse.
4. – Utrum timor ipse timeri possit.
Co. – Potest timor timeri prout ex aliqua extrinseca causa provenit, non autem ut subjacet humanae voluntati.
5. – Utrum repentina magis timeantur.
Co. – Insolita et repentina mala, cum majora et magis irreparabilia appareant, magis etiam timentur.
6. – Utrum ea contra quae non est remedium magis timeantur.
Co. – Mala quae non vitari vel non ita facile possunt, magis timenda etiam sunt.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 104.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: