SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLI
De timore secundum se
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum timor sit passio animae.
Co. – Timor cum malum per se respiciat cum aliqua corporali transmutatione, necesse est eum animae passionem esse.
2. – Utrum timor sit specialis passio.
Co. – Cum timoris objectum sit malum futurum difficile cui resisti non potest, oportet ipsum esse animi passionem a caeteris distinctam et separatam.
3. – Utrum sit aliquis timor naturalis.
Co. – Timor quidam naturalis est, qui respicit malum quoquo modo laedens et corrumpens naturae bonum; et quidam non naturalis, secundum quem malum timemus, non naturae oppositum sed bono amato vel desiderato.
4. – Utrum convenienter assignentur species timoris.
Co. – Sex sunt timoris species a sacris doctoribus expositae: segnities, erubescentia, verecundia, admiratio, stupor et agonia.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 103.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: