SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XL
De passionibus irascibilis, et primo de spe et desperatione
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum spes sit idem quod desiderium vel cupiditas.
Co. – Cum spei, quae ad vim irascibilem attinet, objectum sit bonum futurum arduum adipiscibile, necessario differt a desiderio et cupiditate, quae ad vim concupiscibilem pertinent.
2. – Utrum spes sit in vi apprehensiva, an in vi appetitiva.
Co. – Spes, cum extensionem quamdam appetitus in bonum importet, necessario pertinet ad partem animae appetitivam, non autem apprehensivam.
3. – Utrum spes sit in brutis animalibus.
Co. – Quoniam ex his quae videt animal brutum movetur ejus appetitus in aliquod vel prosequendum vel vitandum, ideo in animalibus brutis spem et desperationem esse fatendum est.
4. – Utrum spei contrarietur desperatio.
Co. – Spes cum quemdam accessum in bonum, desperatio vero recessum ab eodem designet, contrariari invicem necesse est.
5. – Utrum causa spei sit experientia.
Co. – Cum spei objectum sit bonum possibile adipisci, necesse quoque est experientiam, qua homini potestas et existimatio fit facile consequendi bonum aliquod, causam spei esse, etsi nonnunquam ex experientia diminuatur spes.
6. – Utrum in juvenibus et in ebriosis abundet spes.
Co. – Cum spei objectum sit bonum futurum, arduum et possibile, juvenes minoris memoriae existentes et cordis calidi et inexpertes, majoris sunt spei quam caeteri; similiter stulti et rationis judicio non utentes et ebriosi.
7. – Utrum spes sit causa amoris.
Co. – Spes, inquantum respicit bonum speratum, ex amore nascitur, sed inquantum respicit eum per quem nobis aliquid possibile fit, amoris ejus est causa.
8. – Utrum spes conferat ad operationem, vel magis impediat.
Co. – Spes, cum arduum et bonum possibile respiciat, ex ipsa delectatione quam in unoquoque gignit quam maxime juvat ad operationem.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 102-103.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: