SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO IV
De his quae ad beatitudinem exiguntur
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum delectatio requiratur ad beatitudinem.
Co. – Cum delectatio causetur ex hoc quod appetitus requiescit in bono adepto, ipsa ad beatitudinem sicut aliquid concomitans requiritur.
2. – Utrum in beatitudine sit principalius visio quam delectatio.
Co. – Cum causa sit effectu potior, principalius bonum est ipsa visio in beatitudine quam delectatio ipsam concomitans.
3. – Utrum ad beatitudinem requiratur comprehensio.
Co. – Ad beatitudinem non solum requiritur visio, quae perfecta est ultimi et intelligibilis finis cognitio, sed etiam comprehensio, quae finis praesentiam respicit et fruitionem quae rei amantis in amato quietationem importat.
4. – Utrum ad beatitudinem requiratur rectitudo voluntatis.
Co. – Sic ad beatitudinem requiritur voluntatis rectitudo, ut sine hac nec aliquis ad eam pervenire nec in ea esse possit.
5. – Utrum ad beatitudinem hominis requiratur corpus.
Co. – Cum perfecta hominis beatitudo consistat in visione essentiae divinae, quae per phantasmata non videtur, ad ipsam non requiritur corpus quasi illius essentiam constituens; beatitudo tamen quae in hac vita possibilis est, cum in speculatione consistat, corpus exigit.
6. – Utrum ad beatitudinem requiratur aliqua perfectio corporis.
Co. – Ad omnem beatitudinem quocumque modo sumptam conveniens corporis humani antecedit et sequitur dispositio, ut illius decor et perfectio.
7. – Utrum ad beatitudinem requirantur aliqua exteriora bona.
Co. – Ad beatitudinem patriae, exteriora bona, quae vitae animali non spiritali deserviunt, nullo modo requiruntur; ad eam tamen beatitudinem quae in vitae activae ac contemplativae operibus perficitur, necessaria sunt ut instrumenta.
8. – Utrum ad beatitudinem requiratur societas amicorum.
Co. – Etiamsi ad praesentis vitae beatitudinem amicorum societas requiratur, ut ab illis ad opera vitae activae et contemplativae juvetur, oblectetur et exerceatur homo, non tamen ad perfectam sequentis vitae beatitudinem necessaria est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 78-79.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: