DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXXIX

 

De bonitate et malitia tristitiae vel doloris

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum omnis tristitia sit mala.

 

Co. – Quamvis tristitia omnis secundum se mala sit inquantum impedit quietem appetitus in bono, attamen bona est tristitia qua quis de malo tristatur opere.

 

2. – Utrum tristitia possit esse bonum honestum.

 

Co. – Tristitia cum quandoque bona sit, honestatem etiam habere potest.

 

3. – Utrum tristitia possit esse bonum utile.

 

Co. – Tristitia quae hominem ad malum fugiendum vel vitandum impellit, maximam illi praestat utilitatem.

 

4. – Utrum dolor corporis sit summum malum.

 

Co. – Cum pejus sit vere malum non judicare malum, et longe adhuc pejus a vero bono alienari quam de utrovis malorum genere tristari seu dolere, fieri non potest ut aliqua tristitia seu dolor sit summum hominis malum.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 102.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: