SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXXVIII
De remediis tristitiae seu doloris
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum dolor vel tristitia mitigetur per quamlibet delectationem.
Co. – Quoniam omnis delectatio omni tristitiae aliquo modo, nempe secundum genus, contrariatur, idcirco quaelibet tristitia per quamlibet delectationem mitigari et imminui potest.
2. – Utrum dolor vel tristitia mitigetur per fletum.
Co. – Quia per fletum et gemitum animi intentio quae est circa malum ad exteriora diffunditur, fletus quoque et gemitus dolorem et tristitiam naturaliter minuunt.
3. – Utrum dolor et tristitia mitigentur per compassionem amicorum.
Co. – Quoniam ex hoc quod amici nobis compatiuntur delectationem capimus, idcirco per compassionem illorum naturaliter dolor et tristitia minuuntur.
4. – Utrum per contemplationem veritatis dolor et tristitia mitigentur.
Co. – Cum in veritatis contemplatione maxima consistat delectatio, per illam mitigari tristitiam et dolorem necesse est.
5. – Utrum dolor et tristitia mitigentur per somnum et balnea.
Co. – Cum somnus et balnea restaurent et reforment corporalem naturam in debitum statum vitalis motionis, necessum est ea quoque tristitiam mitigare et minuere.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 101-102.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: