SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXXVI
De causis tristitiae et doloris
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum causa doloris sit bonum amissum, vel malum conjunctum.
Co. – Sicut delectatio prius respicit bonum adeptum ut proprium objectum, ita magis tristitiae causa est malum conjunctum quam bonum amissum.
2. – Utrum concupiscentia sit causa doloris.
Co. – Concupiscentia secundum propriam rationem aliquando doloris est causa, inquantum de retardatione boni concupiti, vel ejus totali ablatione tristamur; universalis autem causa doloris esse non potest.
3. – Utrum appetitus unitatis sit causa doloris.
Co. – Sicut amor vel cupiditas boni est causa doloris, ita et amor vel appetitus unitatis.
4. – Utrum potestas cui non potest resisti sit causa doloris.
Co. – Major potestas cui resisti non potest est doloris causa, dum mali corruptivi conjunctionem facit.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 100.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: