SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXXIV
De bonitate et malitia delectationum
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum omnis delectatio sit mala.
Co. – Non omnes delectationes malae sunt, sed quaedam malae, quae scilicet sunt praeter rationem rectam, et quaedam bonae, videlicet quae sunt secundum rationem.
2. – Utrum omnis delectatio sit bona.
Co. – Non omnes delectationes bonae sunt, sed quaedam simpliciter bonae, quaedam vero secundum quid; et his oppositae sunt delectatio simpliciter mala, et secundum quid mala.
3. – Utrum aliqua delectatio sit optimum.
Co. – Possibile est inter humana bona aliquam delectationem optimum esse, quippe qua homo beatitudinem consequitur.
4. – Utrum delectatio sit mensura vel regula secundum quam judicetur bonum vel malum, in moralibus.
Co. – Quoniam quies voluntatis et cujuslibet appetitus in bono est delectatio, ideo secundum delectationem voluntatis humanae hominem bonum vel malum moraliter judicamus.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 99.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: