DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXXIII

 

De effectibus delectationis

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum delectationis sit dilatare.

 

Co. – Delectatio dilatationis est causa secundum quamdam translationem ex corporibus acceptam, qua animus hominis vel ejus affectus dilatari dicitur.

 

2. – Utrum delectatio causet sui sitim, vel desiderium.

 

Co. – Delectatio secundum quod est in actu, nonnisi per accidens sitim vel desiderium sui ipsius causat; ut vero in memoria est et non in actu, sitim et sui desiderium causat per se.

 

3. – Utrum delectatio impediat usum rationis.

 

Co. – Delectatio consequens actum rationis non impedit sed magis adjuvat usum rationis; at corporalis delectatio variis modis usum rationis quam maxime impedit.

 

4. – Utrum delectatio perficiat operationem.

 

Co. – Delectatio operationem perficit, cum per modum supervenientis finis, tum per modum agentis causae, indirecte tamen.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 98.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: