SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXXI
De delectatione secundum se
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum delectatio sit passio.
Co. – Delectatio cum sit motus in appetitu animali consequens apprehensionem sensus, animae passio est.
2. – Utrum delectatio sit in tempore.
Co. – Delectatio secundum se nunquam est in tempore; verum si sit in bono jam adepto quod transmutationi subjaceat, est in tempore per accidens.
3. – Utrum delectatio differat a gaudio.
Co. – Differunt delectatio, quae etiam brutis attribuitur, et gaudium, quod consequitur delectationem quae sit secundum rationem.
4. – Utrum delectatio sit in appetitu intellectivo.
Co. – Cum delectatio sequatur apprehensionem rationis, non solum in appetitu sensitivo, sed et in intellectivo necesse est.
5. – Utrum delectationes corporales et sensibiles sint majores delectationibus spiritualibus et intelligibilibus.
Co. – Cum intellectualis cognitio perfectior nobisque charior sit, et bonum spirituale majus sit magisque dilectum, necessum est delectationes intelligibiles et spirituales majores esse quam sensibiles et corporales, licet hae quoad nos interdum magis sint vehementes.
6. – Utrum delectationes tactus sint majores delectationibus quae sunt secundum alios sensus.
Co. – Delectatio visus ratione cognitionis inter sensibiles maxima est; sed delectatio tactus, tum ratione utilitatis, tum quia ad eam ordinantur concupiscentiae naturales, simpliciter omnium aliorum sensuum delectationibus est major.
7. – Utrum aliqua delectatio sit non naturalis.
Co. – Cum quaedam delectationes sint contra naturam, etiam quaedam non esse naturales necesse est.
8. – Utrum delectatio possit esse delectationi contraria.
Co. – Cum aliquae delectationes se impediant, contingit aliquas aliis esse contrarias.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 96-97.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: