SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO III
Quid sit beatitudo
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum beatitudo sit aliquid increatum.
Co. – Beatitudo hominis quantum ad causam vel objectum, est aliquid increatum, quantum vero ad ipsam essentiam beatudinis, est aliquid creatum.
2. – Utrum beatitudo sit operatio.
Co. – Cum beatitudo consistat in ultimo hominis actu, necesse est ipsam esse aliquam hominis operationem.
3. – Utrum beatitudo sit operatio sensitivae partis, aut intellectivae tantum.
Co. – Cum homo per sensus operationem conjungi nequeat increato bono, beatitudo non est sensitivae partis operatio; possunt autem operationes sensus pertinere ad beatitudinem antecedenter et consequenter.
4. – Utrum, si beatitudo est intellectivae partis, sit operatio intellectus an voluntatis.
Co. – Cum finem intelligibilem non consequamur nisi per hoc quod sit nobis praesens per actum intellectus, oportet beatitudinem essentialiter in actu intellectus consistere, et non nisi accidentaliter, secundum ipsam scilicet delectationem quae beatitudinem consequitur, in actu voluntatis.
5. – Utrum beatitudo sit operatio intellectus speculativi an practici.
Co. – Principaliter in speculativi intellectus operatione, ut in optima, et maxime propter seipsam quaesita, et qua homo cum Deo angelisque communicat, beatitudo nostra reperitur, licet secundario in practici intellectus operatione consistat.
6. – Utrum beatitudo consistat in consideratione scientiarum speculativarum.
Co. – Cum consideratio scientiarum speculativarum non possit ultra extendi quam sensibilium cognitio, quae est earum principium, ducere potest, ideo in speculativis scientiis perfecta beatitudo non invenitur, sed tantum ejus participatio quaedam.
7. – Utrum beatitudo consistat in cognitione substantiarum separatarum, scilicet angelorum.
Co. – Quia substantiae separatae omne praeter Deum per participationem quamdam esse habent, idcirco neque verissima objecta humani intellectus esse possunt, neque in earum contemplatione potest perfecta hominis beatitudo consistere.
8. – Utrum beatitudo hominis sit in visione divinae essentiae.
Co. – Cum Deus sit omnium prima causa, cujus essentiam cognoscendi remanet naturaliter homini effectum cognoscenti desiderium, nonnisi in illius essentiae visione ponenda est hominis beatitudo.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 77-78.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: