SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXIX
De odio
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum causa et objectum odii sit malum.
Co. – Sicut bonum objectum est et causa amoris, ita malum est objectum et causa odii.
2. – Utrum odium causetur ex amore.
Co. – Cum nihil odio habeatur nisi hoc quod adversatur bono convenienti quod antea amabatur, omne odium ex amore nasci necesse est.
3. – Utrum odium sit fortius quam amor.
Co. – Cum odium effectus sit amoris, amor ipso fortior et potentior est simpliciter, licet odium interdum magis sentiatur.
4. – Utrum aliquis possit habere odio seipsum.
Co. – Cum omnia in proprium bonum per amorem inclinentur et tendant, impossibile est aliquem seipsum simpliciter odisse.
5. – Utrum aliquis possit odio habere veritatem.
Co. – Non potest veritas in universali a quoquam odio haberi, sed in particulari potest inquantum repugnat bono amato.
6. – Utrum aliquid possit haberi odio in universali.
Co. – Cum ovis non modo hunc lupum, sed in genere lupum odio habeat, odium non tantum ad particulare, verum etiam ad universale se extendere potest.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 95-96.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: