DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXVIII

 

De effectibus amoris

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum unio sit effectus amoris.

 

Co. – Cum amor ad quaerendam amati praesentiam moveat, duo aliqua copulare appetens, unionem effectum amoris esse constat.

 

2. – Utrum mutua inhaesio sit effectus amoris.

 

Co. – Cum amor faciat amatum in amante esse, et vicissim amantem in amato, oportet mutuam inhaesionem effectum amoris esse.

 

3. – Utrum extasis sit effectus amoris.

 

Co. – Amor in vi apprehensiva extasim parit dispositive, afficiendo videlicet amantem ad cogitandum de re amata; in vi autem appetitiva, directe et simpliciter amor amicitiae facit extasim; sed non amor concupiscentiae, nisi secundum quid.

 

4. – Utrum zelus sit effectus amoris.

 

Co. – Zelus, cum sit vehemens motus amantis in rem amatam, amoris effectus necesse est.

 

5. – Utrum amor sit passio laesiva amantis.

 

Co. – Amor cujuscumque boni convenientis, ut Dei, perficit amantem, disconvenientis vero, sicut peccati amor, amantem laedit; generaliter tamen propter excessum immutationis corporalis omnis amor laesivus dici potest.

 

6. – Utrum amor sit causa omnium quae amans agit.

 

Co. – Quodlibet agens ex amore agit quodcumque agit, cum ex intentione finis et boni operetur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 94-95.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: