DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXVII

 

De causa amoris

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum bonum sit sola causa amoris.

 

Co. – Cum cuique bonum sit id quod sibi connaturale et proportionatum est, amoris causam necesse est ipsum bonum esse.

 

2. Utrum cognitio sit causa amoris.

 

Co. – Bonum cum nonnisi apprehensum sit objectum et causa appetitivi motus, necesse est apprehensionem et cognitionem causam amoris in unoquoque esse.

 

3. – Utrum similitudo sit causa amoris.

 

Co. – Similitudo cum sit aliquorum unam formam habentium, in eaque una forma quasi unum quid existentium, facit ut unius affectus in alterum tendat sicut in unum sibi, eique bonum velit sicut et sibi, ac proinde amoris causa est.

 

4. – Utrum aliqua alia passionum animae sit causa amoris.

 

Co. – Fieri non potest quod omnis amoris aliqua alia passio animae sit causa, quanquam alicujus amoris aliqua alia passio causa esse possit sicut et unum bonum est causa alterius.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 94.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: