SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXVI
De passionibus animae in speciali, et primo de amore
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum amor sit in concupiscibili.
Co. – Amor sensitivus est in appetitu sensitivo, sicut amor intellectivus in intellectivo, et ad concupiscibilem pertinet.
2. – Utrum amor sit passio.
Co. – Amor secundum quod est in concupiscibili, cum sit quaedam appetitus ab appetibili immutatio, passio proprie est, communiter autem ut est in voluntate.
3. – Utrum amor sit idem quod dilectio.
Co. – Tametsi amor et dilectio, ut in appetitu intellectivo sunt, idem significent, differunt tamen in hoc quod dilectio addit ad amorem electionem praecedentem.
4. – Utrum amor convenienter dividatur in amorem amicitiae et amorem concupiscentiae.
Co. – Diversus est amor concupiscentiae ab amore amicitiae, quod amore concupiscentiae quis in bonum magis quod alicui vult fertur, quam in illum cui vult, sed amore amicitiae magis in illum cui bonum volumus inclinamur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 93-94.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: