SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXV
De ordinae passionum ad invicem
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum passiones irascibilis sint priores passionibus concupiscibilis, vel e converso.
Co. – Passiones concupiscibilis sic praecedunt eas quae sunt irascibilis, ut hae ab illis originem habeant, et ad illas terminentur.
2. – Utrum amor sit prima passionum concupiscibilis.
Co. – Cum omnes in potentia concupiscibili passiones ex amore causentur, primam quoque passionum concupiscibilis necesse est ipsum amorem esse.
3. – Utrum spes sit prima inter passiones irascibilis.
Co. – Spes cum inter omnes irascibilis passiones magis et prius bonum respiciat, prior quoque omnibus necessario est.
4. – Utrum istae sint quatuor principales passiones: gaudium, tristitia, spes, et timor.
Co. – Gaudium, tristitia, spes, et timor quatuor sunt principales animae passiones, quamvis non secundum eamdem rationem.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 93.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: