SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXIV
De bono et malo in animae passionibus
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum bonum et malum morale possit in passionibus animae inveniri.
Co. – Passiones animae, prout subjacent imperio rationis et voluntatis, bonae vel malae moraliter dici possunt, non autem prout motus quidam sunt irrationalis appetitus.
2. – Utrum omnis passio animae sit mala moraliter.
Co. – Non omnes animae passiones malae moraliter dicendae sunt, sed quae contra et praeter rationis judicium sunt.
3. – Utrum passio addat vel diminuat ad bonitatem vel malitiam actus.
Co. – Diminuunt et addunt passiones animae actui humano bonitatem vel malitiam, prout subduntur imperio rationis et voluntatis.
4. – Utrum aliqua passio sit bona vel mala ex sua specie.
Co. – Bonum et malum non pertinent ad speciem actus et passionis secundum suam naturam, sed secundum quod ad genus moris pertinent, prout scilicet aliquid de voluntario et rationis judicio participant.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 92-93.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: