DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXIII

 

De differentia passionum animae ab invicem

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum passiones quae sunt in concupiscibili sint diversae ab his quae sunt in irascibili.

 

Co. – Sicut irascibilis potentia et potentia concupiscibilis specie differunt, ita omnes passiones ad irascibilem attinentes differunt specie a passionibus quae sunt in concupiscibili.

 

2. – Utrum contrarietas passionum irascibilis sit secundum contrarietatem boni et mali.

 

Co. – In passionibus irascibilis reperitur contrarietas tam secundum objecta quam secundum accessum et recessum ab eodem termino; in passionibus

autem concupiscibilis secundum objecta tantum.

 

3. – Utrum sit aliqua passio animae non habens contrarium.

 

Co. – Inter omnes animae passiones irae soli nulla est alia passio contraria, neque secundum contrarietatem objectorum, neque secundum accessum et recessum ab eodem termino.

 

4. – Utrum sint aliquae passiones differentes specie in eadem potentia non contrariae ad invicem.

 

Co. – Sunt aliquae in parte animae appetitiva passiones differentes specie non tamen contrariae, ut amor et gaudium.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 92.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: