DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXII

 

De subjecto passionum animae

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum aliqua passio sit in anima.

 

Co. – Cum contingat animam sentire et intelligere, et ad compositi transmutationem mutari, aliquam ei passionem communiter acceptam convenire necesse est; passionem autem proprie dictam nonnisi per accidens attribui certum est.

 

2. – Utrum passio magis sit in parte appetitiva quam in apprehensiva.

 

Co. – Cum homo magis per vim appetitivam quam per apprehensivam ad res ipsas trahatur, passiones quoque magis in appetitiva quam in apprehensiva reperiri necesse est.

 

3. – Utrum passio sit magis in appetitu sensitivo quam intellectivo, qui dicitur voluntas.

 

Co. – Cum nulla in appetitu intellectivo requiratur corporalis transmutatio, magis proprie in appetitu sensitivo quam intellectivo passionis ratio invenitur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 91-92.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: