DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XX

 

De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum bonitas vel malitia per prius sit in actu voluntatis, vel in actu exteriori.

 

Co. – Actus exterioris bonitas, si consideretur secundum suam naturam, magis a ratione quam a voluntate est; sed si secundum operis executionem spectetur, sequitur voluntatis bonitatem, quae est ejus principium.

 

2. – Utrum tota bonitas et malitia exterioris actus dependeat ex bonitate voluntatis.

 

Co. – Tota bonitas et malitia exterioris actus secundum ordinem ad finem ex voluntatis bonitate et malitia pendet; quae vero ex circumstantiis, a ratione causatur.

 

3. – Utrum bonitas et malitia sit eadem exterioris et interioris actus.

 

Co. – Bonitas et malitia exterioris actus secundum relationem ad finem eadem est cum bonitate et malitia interioris actus voluntatis; sed secundum relationem ad circumstantias, non una sed diversae sunt bonitas interioris actus et exterioris, etsi una in alteram redundet.

 

4. – Utrum actus exterior aliquid addat de bonitate vel malitia supra actum interiorem.

 

Co. – Bonitas exterioris actus quam habet ex bonitate finis nonnisi per accidens addit ad bonitatem interioris actus; ea vero quam habet secundum materiam et convenientes circumstantias, cum sit sicut terminus interioris actus, adauget ejus bonitatem vel malitiam.

 

5. – Utrum eventus sequens aliquid addat de bonitate vel malitia ad exteriorem actum.

 

Co. – Eventus sequens praecogitatus auget bonitatem vel malitiam exterioris actus; non praecogitatus autem, si per accidens vel in paucioribus sequitur, non auget; aliud est si in pluribus vel per se sequatur.

 

6. – Utrum idem actus exterior possit esse bonus et malus.

 

Co. – Si consideretur unus actus ut est unus in genere moris, fieri non potest ut sit bonus et malus; verum si sit unus unitate naturae et non moris, potest esse bonus et malus.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 90-91.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: