DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO II

 

De his in quibus hominis beatitudo consistit

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum beatitudo hominis consistat in divitiis.

 

Co. – Cum beatitudo sit ultimus finis hominis, artificiales autem divitias homines quaerant propter naturales, atque has referant ad naturam hominis sustentandam, impossibile est beatitudinem hominis consistere in divitiis.

 

2. – Utrum beatitudo hominis consistat in honoribus.

 

Co. – Cum secundum beatitudinem homo constituatur in excellentia, cujus signum est honor et reverentia, nonnisi consecutive in honoribus beatitudo hominis consistit.

 

3. – Utrum beatitudo hominis consistat in fama sive gloria.

 

Co. – Impossibile est in fama seu gloria humana, quae frequenter fallax est, consistere hominis felicitatem.

 

4. – Utrum beatitudo hominis consistat in potestate.

 

Co. – Potestas cum principium sit malum et bonum respiciens, in ejus bono usu magis quam in ipsa dicendum est consistere hominis beatitudinem.

 

5. – Utrum beatitudo hominis consistat in aliquo corporis bono.

 

Co. – Cum corporalia bona ordinentur ad alia ut ad finem, impossibile est in aliquo corporis bono beatitudinem, quae est hominis ultimus finis, consistere.

 

6. – Utrum beatitudo hominis consistat in voluptate.

 

Co. – Cum omnis delectatio sit quoddam proprium accidens quod consequitur beatitudinem vel aliquam beatitudinis partem, dici non potest hominis beatitudo in delectatione seu voluptate consistere.

 

7. – Utrum beatitudo hominis consistat in aliquo bono animae.

 

Co. – Beatitudo ipsa, cum sit perfectio animae, est quoddam animae bonum inhaerens; sed id in quo beatitudo consistit est aliquid extra animam.

 

8. – Utrum beatitudo hominis consistat in aliquo bono creato.

 

Co. – Cum appetitum humanum, qui est voluntas, nihil quietum reddere aut satiare possit praeter universale bonum quod est illius objectum, omne autem bonum creatum sit bonum particulare, non potest hominis beatitudo consistere in aliquo bono creato.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 76-77.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: