DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XVIII

 

De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

 

IN 11 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum omnis humana actio sit bona, vel aliqua mala.

 

Co. – Quia de ratione boni est ipsa essendi plenitudo, non omnis hominis actio simpliciter bona dici potest; sed quantum deest illi de plenitudine essendi quae debetur actioni humanae tantum a bonitate deficit, et sic dicitur mala.

 

2. – Utrum actio hominis habeat bonitatem vel malitiam ex objecto.

 

Co. – Sicut prima rei naturalis bonitas est ex forma, quae dat speciem rei, ita prima bonitas moralis est ex objecto convenienti; et simili modo de malitia morali censendum est.

 

3. – Utrum actio hominis sit bona vel mala ex circumstantia.

 

Co. – Sicut res naturales non modo ex suis substantialibus formis perfectionem sortiuntur, verum etiam ex accidentibus supervenientibus; ita et humani actus non solum ex objectis, verum ex circumstantiis boni vel mali dicuntur.

 

4. – Utrum actio humana sit bona vel mala ex fine.

 

Co. – Actiones humanae sicut ex fine dependent, ita praeter absolutam bonitatem quam ex se habent, et eam quam ex objecto vel ex circumstantiis, ex fine quoque bonitatem vel malitiam suscipiunt.

 

5. – Utrum aliqua actio humana sit bona vel mala in sua specie.

 

Co. – Cum actus speciem habeat ex objecto, cuius bonum et malum differentiae sunt, manifestum est actum bonum et malum differre specie.

 

6. – Utrum actus habeat speciem boni vel mali ex fine.

 

Co. – Bonitas vel malitia humanos actus morales specie distinguens etiam ex fine, qui proprium objectum actus interioris voluntatis est, sumi debet.

 

7. – Utrum species quae est ex fine contineatur sub specie quae est ex objecto sicut sub genere, vel e converso.

 

Co. – Species moralis actus ex fine accepta non continetur sub specie actus ex objecto specificati sicut sub genere, sed sunt distinctae species.

 

8. – Utrum aliquis actus sit indifferens secundum suam speciem.

 

Co. – Sunt aliqui ex humanis actibus indifferentes secundum suam speciem, quorum videlicet objectum nihil includit ad rationem pertinens, sicut levare de terra festucam.

 

9. – Utrum aliquis actus sit indifferens secundum individuum.

 

Co. – Quemvis humanum actum in individuo, quando ex deliberata ratione procedit, bonum esse vel malum necesse est; verum si tantummodo ex imaginatione proveniat, ut cum quis fricat barbam, talem indifferentem esse nihil vetat.

 

10. – Utrum aliqua circumstantia constituat actum moralem in specie boni vel mali.

 

Co. – Quandocumque aliqua circumstantia respicit specialem ordinem rationis pro vel contra; ex tali circumstantia constituitur aliqua species moralis actus in bonitate vel malitia.

 

11. – Utrum omnis circumstantia augens bonitatem vel malitiam constituat actum moralem in specie boni vel mali.

 

Co. – Quia non omnis circumstantia bonitatem vel malitiam actus adaugens habet bonitatem vel malitiam secundum se, ideo non quaevis dat novam speciem.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 87-89.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: