DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XVII

 

De actibus imperatis a voluntate

 

IN 9 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum imperare sit actus rationis vel voluntatis.

 

Co. – Imperare est actus rationis, praesupposito actu voluntatis in cujus virtute ratio per imperium movet ad exercitium actus.

 

2. – Utrum imperare pertineat ad animalia bruta.

 

Co. – Cum imperare sit actus rationis, impossibile est animalibus brutis convenire.

 

3. – Utrum usus praecedat imperium.

 

Co. – Prius est naturaliter imperium quam usus imperii.

 

4. – Utrum imperium et actus imperatus sint actus unus vel diversi.

 

Co. – Imperium et actus imperatus sunt unus et idem actus humanus sicut quoddam totum, multi autem secundum partes.

 

5. – Utrum actus voluntatis imperetur.

 

Co. – Cum ratio possit de voluntatis actu ordinare, patet hunc a ratione imperari posse.

 

6. – Utrum actus rationis imperetur.

 

Co. – Actus rationis quoad exercitium potest esse imperatus, cum in nostra sit potestate; sed quoad specificationem non semper potest imperari, actus videlicet rationis circa ea quorum est contingens veritas.

 

7. – Utrum actus appetitus sensitivi imperetur.

 

Co. – Actus appetitus sensitivi quo modo ab animi potestate sunt, rationis imperio subjiciuntur; quo vero modo insequuntur corporis dispositionem, nonnunquam praeter rationis imperium fiunt.

 

8. – Utrum actus animae vegetabilis imperetur.

 

Co. – Actus animae vegetativae, cum sequantur appetitum naturalem, nullo pacto imperio rationis subduntur.

 

9. – Utrum actus exteriorum membrorum imperentur.

 

Co. – Membra illa quibus opera sensitivae partis exercentur imperio rationis subduntur, minime vero quas naturalium virium motum suscipiunt.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 87.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: