DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XVI

 

De usu, qui est actus voluntatis in comparatione eorum quae sunt ad finem

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum uti sit actus voluntatis.

 

Co. – Cum voluntatis sit omnes animae vires et habitus vel organa ad suos proprios actus applicare, illius primo et principaliter ut primi moventis usus est, rationis autem ut dirigentis, caeterarum vero potentiarum ut exequentium.

 

2. – Utrum uti conveniat brutis animalibus.

 

Co. – Nullus usus brutis animalibus, cum ratione careant et unum ad alterum referre nesciant, competere potest.

 

3. – Utrum usus possit esse etiam ultimi finis.

 

Co. – Quoniam usus applicationem alicujus ad aliud denotat, ipse tantummodo eorum est quae sunt ad finem, et non ultimi finis.

 

4. – Utrum usus praecedat electionem.

 

Co. – Usus electionem sequitur, si consideretur voluntas ut utitur caeteris executivis potentiis; nonnunquam tamen, si ad rationem conferatur, usus electionem praecedit.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 86.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: