DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XV

 

De consensu, qui est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum consensus sit actus appetitivae vel apprehensivae virtutis.

 

Co. – Cum consentire sit simul sentire, atque ita quamdam conjunctionem importet ad id cui consentitur, magis proprie actus dici debet appetitivae virtutis, cujus est in aliud tendere, quam apprehensivae.

 

2. – Utrum consensus conveniat brutis animalibus.

 

Co. – Cum nulla sit in brutis animalibus appetitivi motus applicatio ad quidpiam agendum, impossibile est illis consensum aliquem convenire.

 

3. – Utrum consensus sit de fine, vel de his quae sunt ad finem.

 

Co. – Cum consensus proprie loquendo non sit nisi applicatio motus appetitivi ad id quod ex consilio indicatum est, et consilium non sit nisi de his quae sunt ad finem, constat consensum etiam proprie non esse nisi de his quae sunt ad finem.

 

4. – Utrum consensus in actum pertineat solum ad superiorem animae partem.

 

Co. – Consensus in actum cum sit finalis sententia de agendis, solum ad superiorem animae partem, rationem scilicet, secundum quod in ea voluntas includitur, pertinet.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 85-86.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: