DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XIV

 

De consilio quod electionem praecedit

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum consilium sit inquisitio.

 

Co. – Consilium inquisitio rationis est ante judicium de eligendis.

 

2. – Utrum consilium sit de fine, an solum de his quae sunt ad finem.

 

Co. – Consilium, cum inquisitio sit rationis de rebus agendis, eorum tantum est quae sunt ad finem, non autem ipsius finis, nisi eum in ulteriorem finem ordinari contingat.

 

3. – Utrum consilium sit solum de his quae a nobis aguntur.

 

Co. – Consilium cum proprie collationem inter plures de particularibus contingentibus quae a nobis fiunt vel fieri possunt denotet, proprie etiam circa ea est quae a nobis finis gratia aguntur.

 

4. – Utrum consilium sit de omnibus quae a nobis aguntur.

 

Co. – De illis quae secundum artem vel disciplinam determinata sunt aut quae parvi sunt momenti consilium non est, sed de iis tantummodo quae, cum alicujus sint momenti, incerta sunt seu in dubium vocantur.

 

5. – Utrum consilium procedat ordine resolutorio.

 

Co. – Cum a fine qui prior est intentione et posterior in executione consilium incipiat, recte dicitur ordine resolutorio procedere.

 

6. – Utrum consilium procedat in infinitum.

 

Co. – Non est inquisitio consilii in infinitum procedens, nisi in potentia, actu enim terminata est tam ex parte principii quam termini inquisitionis.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 85.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: