SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XIII
De electione eorum quae sunt ad finem
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum electio sit actus voluntatis vel rationis.
Co. – Cum electio perficiatur in motu quodam animae ad bonum quod eligitur, non est substantialiter actus rationis, sed voluntatis.
2. – Utrum electio conveniat brutis animalibus.
Co. – Cum electio in his quae sunt penitus in unum aliquod particulare determinata nullum locum habeat, et hujusmodi sint bruta animalia, manifestum est electionem secundum quam plura eligi possunt illis non convenire.
3. – Utrum electio sit solum eorum quae sunt ad finem, an etiam quandoque ipsius finis.
Co. – Electio eorum tantum est quae sunt ad finem; et si quandoque finis est, non ultimi, sed ejus qui ad ulteriorem finem ordinari potest.
4. – Utrum electio sit tantum eorum quae per nos aguntur.
Co. – Cum electio sit semper eorum quae sunt ad finem, necesse est ipsam semper humanorum actuum esse.
5. – Utrum electio sit solum possibilium.
Co. – Electio cum ad humanas referatur semper actiones, nonnisi possibilium esse potest.
6. – Utrum homo ex necessitate eligat, vel libere.
Co. – Cum electio sit rationalis naturae et voluntatis actus quae ea quae sunt ad finem eligit, ea non ex necessitate sed libere homines utuntur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 84-85.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: