SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XII
De intentione
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum intentio sit actus intellectus vel voluntatis.
Co. – Cum voluntas moveat omnes animae vires in finem, ejus proprie intentio actus est.
2. – Utrum intentio sit tantum ultimi finis.
Co. – Tametsi intentio sit semper ipsius finis, non tamen semper est ultimi finis.
3. – Utrum aliquis possit simul duo intendere.
Co. – Potest simul voluntatis intentio simul in multa ferri, ut finem ultimum et proximum, et unum alteri praeeligendo.
4. – Utrum intentio finis sit idem actus cum voluntate ejus quod est ad finem.
Co. – Unus et idem subjecto motus est voluntatis in finem tendere et in id quod est ad finem.
5. – Utrum intentio conveniat brutis animalibus.
Co. – Quamvis proprie et principaliter brutis animalibus non conveniat intentio, convenit tamen quatenus instinctu naturali ad aliquid moventur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 84.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: