DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XI

 

De fruitione, quae est actus voluntatis

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum frui sit actus appetitivae potentiae.

 

Co. – Cum fruitio ad delectationem vel amorem spectet, appetitivae potentiae actus est.

 

2. – Utrum frui conveniat tantum rationali creaturae, an etiam animalibus brutis.

 

Co. – Convenit rationali naturae fruitio secundum rationem perfectam, brutis autem secundum imperfectam; caeteris autem nullo modo convenit.

 

3. – Utrum fruitio sit tantum ultimi finis.

 

Co. – Fruitio tantum ultimi finis est, qui non propter aliud quaeritur sed propter seipsum, ut in eo voluntas quiescat et delectetur.

 

4. – Utrum fruitio sit solum finis habiti.

 

Co. – Est perfecta fruitio ultimi finis habiti realiter; imperfecta vero finis non habiti realiter, sed in intentione tantum.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 83.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: