DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO X

 

De modo quo voluntas movetur

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum voluntas ad aliquid naturaliter moveatur.

 

Co. – Fertur ipsa hominis voluntas naturaliter in bonum et ultimum finem, et in ea quae suae conveniunt naturae.

 

2. – Utrum voluntas moveatur de necessitate a suo objecto.

 

Co. – Voluntas de necessitate movetur ab objecto illo quod est universale bonum, ab ipsa scilicet beatitudine; non autem a particulari bono, quod voluntas potest non velle.

 

3. – Utrum voluntas moveatur de necessitate ab inferiori appetitu.

 

Co. – Voluntas cum sit spiritualis in homine potestas, non necessario et universaliter ab inferiori appetitu movetur.

 

4. – Utrum voluntas moveatur de necessitate ab exteriori motivo, quod est Deus.

 

Co. – Cum voluntas sit activum principium non determinatum ad unum, sed indifferenter ad multa se habens, non necessario a Deo movetur, qui cuncta movet secundum propriae naturae dispositionem.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 83.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: