DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO I

 

De ultimo fine hominis in communi

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum homini conveniat agere propter finem.

 

Co. – Cum hominis proprium sit per rationem et voluntatem agere, etiam necessario omnes hominis actiones, ut sunt hominis, propter finem sunt.

 

2. – Utrum agere propter finem sit proprium rationalis naturae.

 

Co. – Quanquam omne agens agat propter finem, proprium tamen est rationalis naturae ut in finem tendat quasi se agens vel ducens ad finem.

 

3. – Utrum actus humani recipiant speciem ex fine.

 

Co. – Cum actus proprie dicantur humani inquantum procedunt a voluntate deliberata, cujus objectum est bonum, et finis, proprie etiam ex fine speciem recipiunt.

 

4. – Utrum sit aliquis ultimus finis humanae vitae.

 

Co. – In finibus et his quae propter finem sunt non est processus in infinitum; sed sicut est aliquid primum a quo incipit motus ad finem, ita est unus ultimus finis.

 

5. – Utrum unius hominis possint esse plures ultimi fines.

 

Co. – Cum illud appetat aliquid ut ultimum finem quod appetit ut bonum perfectum et completivum sui ipsius, non possunt unius hominis plures simul esse fines ultimi.

 

6. – Utrum homo omnia quae vult velit propter ultimum finem.

 

Co. – Cum ultimus finis hoc modo se habeat in movendo appetitum sicut se habet in aliis motionibus primum movens, sine quo non movent causae secundae, oportet ut quaecumque vult homo velit propter ultimum finem.

 

7. – Utrum sit unus ultimus finis omnium hominum.

 

Co. – Tametsi unus est ultimus finis formaliter omnium hominum, multiplicantur tamen ea quae per varia studia homines ut ultimos fines assequi conantur.

 

8. – Utrum in ultimo fine aliae creaturae conveniant.

 

Co. – Quamvis Deus sit ultimus finis omnium rerum, non est tamen hominis et aliarum creaturarum ratione carentium idem ultimus finis quantum ad illius consecutionem et adeptionem.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 75-76.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: