MEMORIALE
VITAE SACERDOTALIS
AUCTORE
CLAUDIO ARVISENET
OLIM CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI IN GALLIA
Caput LXXXI
De oboedientia episcopo praestanda
1. Oboedi, fili, praepositis tuis et subiace iis: ecce praecepi tibi, et tu observare spopondisti.
Promisisti episcopo tuo et successoribus eius oboedientiam: vota tua redde, et pretiosus eris in conspectu meo; melior est enim oboedientia quam victimae.
Vide, fili, ego hostias et oblationes Patri meo non dedi: sed, cum corpus aptasset mihi, veni ut facerem voluntatem eius.
Quae placita erant ei, feci semper: factus sum oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
2. Praelatus tuus pastor tuus est, episcopus tuus, quem posuit Spiritus meus cum ceteris regere ecclesiam meam, cuius es membrum; ipse pervigilat super te, quasi rationem redditurus pro anima tua: cura ergo, ut cum gaudio hoc faciat et non gemens.
Subice te ex toto corde, propter Deum, plus adhuc ex caritate quam ex necessitate.
Multo sane tutius est, fili, stare in subiectione quam in praelatura.
In humili subiectione, sub praelati regimine, multam invenies quietem: si vero te subtrahas ab oboedientia, te etiam subtrahes a gratia.
O fili, si non libenter te subdis, signum est certe, quod multum carnalis sis; quod non in me, sed in te vivas et inordinate te diligas.
3. Quid magnum, fili, si tu, qui pulvis es et nihil, te homini subdis, quando ego omnipotens et altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me propter te homini humiliter subieci?
Factus sum omnium humillimus, ut superbiam tuam mea humilitate vinceres.
Disce obtemperare, pulvis, disce te humiliare, terra et limus, disce ad omnem subiectionem te dare.
4. Murmuras forsan intra te. Quare sic, inquis, quare sic corripit? Quare sic prohibet? Quare sic praecipit? Quare sic ordinat?
Quid est, quod loqueris, fili? Qui tangit eum, tangit pupillam oculi mei.
Correptio tibi videtur asperior, mandatum durius. O homo inanis, quid habes conqueri? O sordide peccator, qui toties Deum offendisti et infernum multoties meruisti, quid potes contradicere?
Exardesce potius contra temetipsum, et non patiaris tumorem in te vivere.
5. Sed ad quid hoc? Ad quid istud? In necessariis oboediam, in inanibus non interest.
Quid fili? Vis igitur iudicare iudicem tuum, regere ducem tuum?
Inania dicis, quae tibi praecipit praelatus? Iam ergo spernis illum. Nescis quod, qui spernit eum, me spernit?
Inania dicis, quae iubet. Noli, fili, sapere plus quam oportet sapere. Si tibi temere iudicanti inania videntur mandata praecipientis, sane inanis non est observantia oboedientis.
Cura te ipsum. Non de praecepto, sed de observantia praecepti rationem reddes.
Obtempera igitur praelato tuo sine recalcitratione, oboedi sicut manus capiti. Illa utique, sine haesitatione et murmuratione, exsequitur, quidquid sibi a capite praecipitur. En regula tua, fac similiter.
6. Rogo te, fili, nosce eum, qui praeest tibi in Domino et monet te. Illum in caritate abundantius habe; illum honore maximo prosequere. Unctus enim meus est.
Cave ergo, ne inoboedias, ne rebelles, ne detrahas, ne murmures, ne maledicas.
Mariam contra Moysen murmurantem lepra punivit. Core, Dathan et Abiron, contemnentes Aaron, terra dehiscens absorbuit. Missum Ochoziae, qui Eliam irridebat, ignis consumpsit. Superbientem et nolentem oboedire sacerdotis imperio mors manere debuit.
Quanto putas deteriora mereri supplicia, qui, legis novae praesules spernens, me ipsum spreverit et ita Spiritui gratiae contumeliam fecerit!
Memoriale vitae sacerdotalis. Auctore Claudio Arvisenet, olim Canonico et Vicario generali Trecensi in Gallia; De Sacrificio Missae. Tractatus asceticus continens praxim attente, devote et reverenter celebrandi. Auctore Ioanne Cardinali Bona Ord. Cist., ("Bibliotheca ascetica mystica". Series operum selectorum quae consilio atque auctoritate Eminentissimi et Reverendissimi Domini Antonii Cardinalis Fischer Archiepiscopi Coloniensis denuo edenda curavit Augustinus Lehmkul S. J.), Friburgi Brisgoviae. Sumptibus Herder, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. MCMVI (1906), pp. 268-270.
Memoriale vitae sacerdotalis, a Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima, diligenter collata cum editione novissima, cura et sub oculis Auctoris confecta. Adduntur preces ante et post Missam, necnon preces agonizantium, formula benedictionis apostolicae, litaniae et orationes diversae. Mechliniae. H. Dessain, successor P. J. Hanicq, SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHL. TYPOGRAPHI. MDCCCLXI (1861), pp. 299-302.
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: