MEMORIALE
VITAE SACERDOTALIS

AUCTORE

CLAUDIO ARVISENET
OLIM CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI IN GALLIA

Caput LIII

De zelo animarum

1. Ego Dominus zelator animarum sum. Opus manuum mearum animae sunt, ad imaginem et similitudinem meam creatae.

Caritate perpetua dilexi eas et, ut miserans ad me illas traherem, misi Filium meum in mundum.

Volui, ut ille Unigenitus meus Iesus vocaretur, quod est Salvator mundi.

Volui, ut ipse chirographum decreti, quod animabus erat contrarium, e medio tolleret, affigens illud cruci.

Volui, ut per proprium sanguinem animas mihi reconciliaret.

Perpende, fili, perpende, quam pretiosae sint in conspectu meo animae hominum.

Ego pro illis proprio Filio non peperci, sed pro istis tradidi illum.

2. Talis ego, talis Filius meus, o dilectissime! Sicut ego diligo animas, sic ille diligit eas.

Sicut ego concupisco illas, sic ille eas concupiscit.

Audi, audi eum ex cordis aestu clamantem: Ego veni, ut vitam habeatis, et abundantius habeatis. Quomodo coarctor, usquedum hoc perfciatur!

Venite ad me omnes, et ego reficiam vos. Venite caeci, ut videatis; venite claudi, ut recte ambuletis.

Surgite, mortui; expergiscimini, qui in scelerum pulvere dormitis: surgite, exite foras tumulorum vestrorum, et venite.

O drachmae perditae! quando vos inveniam? O oves errabundae! quando vos capiam?

Venite: ego sum Pastor bonus. Venite, et infideles vos suscipiam, complectar et super humeros portabo.

O animae dilectae, quas quaerens sedi lassus, quas redemi crucem passus! Ego vado ad eum, qui misit me: verum vos orphanas non relinquam.

Ite ad eas, apostoli mei. Sicut misit me Pater, ego mitto vos. Ite, docete omnes, curate, sanate, sanctificate.

Petre, amas me? Pasce animas, pasce oves meas.

Ego vado parare iis locum. Volo, ut mecum possideant regnum coelorum: volo, ut ibi gaudeant mecum, et gaudium earum nemo tollat ab iis.

3. Talis Filius meus, talis Spiritus Sanctus. Diligit animas Filius meus, et animam suam pro iis posuit: diligit eas Spiritus Sanctus, et pro earum sanctificatione se et charismatum suorum dona apostolis communicavit.

Utique propter animas dedit iis linguas, virtutes sermonum, prodigiorum, opitulationum.

Propter eas non cessat nec cessabit umquam Spiritus almus Ecclesiam regere et dirigere, ministrorum corda succendere, ora aperire, ad manuum impositionem descendere.

Propter eas Spiritus incessanter gemitibus inenarrabilibus postulat, mentes illuminat.

Propter eas conscientiam peccatorum angoribus conturbat, stimulis tardos urget, gratiis rectos iuvat.

Sic se Spiritus in animarum usum totum impendit.

4. Ergo, fili, voluntas Dei est animarum sanctificatio.

Ergo, cum sis eius minister et adiutor, hoc unum curare debes, ut animarum salutem, quantum in te est, promoveas.

Vere omnium divinorum divinissimum est, cooperari Deo in salutem animarum.

Da igitur illi animas: cetera tolle tibi. Da animas: et cor Dei tui gaudio inebriabis, et angelos eius laetificabis, et duplici honore dignus eris, et te ipsum salvum facies, et fulgebis quasi stella in perpetuas aeternitates.

5. Amas me, fili? Ostende mihi dilectionem tuam ex operibus.

Qui miseretur pauperis, mei miseretur: qui dat pauperibus, mihi dat: qui uni ex minimis meis benefacit, mihi benefacit.

Quantum ergo mihi munus praestabis, si animabus a me redemptis salutem procures!

Animarum salus utique multo plus est quam esca pauperi data.

6. Vide, qualem tibi meritorum thesaurum thesaurizabis in coelo, si animarum saluti incumbas.

Qui dat calicem aquae frigidae tantum in nomine meo, non perdet mercedem suam. Qualis igitur erit merces tua, si mihi das animas!

Qui scandalizat fratrem, ipsius delicti fit reus. Et tu, si salvaveris homines, fies eorum conversionis, sanctitatis et omnium bonorum operum particeps.

7. Praedica ergo verbum: insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina, ut animas salves: et super omnia bona mea te constituam.

O si vel unicam animam salvare posses, nonne deberes te pro ipsa tradere, sicut ego me ipsum tradidi pro te?

Quanto magis, cum plures salvare possis, debes ad eas salvandas vehementi zelo accendi?

O fili, num patieris perire in scientia tua fratrem, pro quo mortuus sum?

Ecce diabolus non dormit, sed sicut leo rugiens semper circuit, ut furetur, mactet, perdat, devoret. Et tu interea dormires, manus consereres, sileres?

8. O fili! o sacerdos! Memorare novissima tua; attende ad tremendam iudicii horam, in qua tu mihi reddes rationem villicationis tuae.

Quale tibi gaudium erit, si turba animarum ministerio tuo sanctificata ad me gloriosa properet, ut torrente voluptatis meae potetur in aeternum!

O te tunc beatum! Sedebis ipse super sedem iudicans.

Sed quis tibi dolor, si videas multitudinem animarum tua culpa reprobari et mitti in stagnum ardens igni et sulphure, ubi erit fletus et stridor dentium!

O te tunc miserrimum! o te desperatissimum! Sanguis ovium, quas tibi commendavi, clamabit ad me; et sanguinem earum de manu tua requiram.

Memoriale vitae sacerdotalis. Auctore Claudio Arvisenet, olim Canonico et Vicario generali Trecensi in Gallia; De Sacrificio Missae. Tractatus asceticus continens praxim attente, devote et reverenter celebrandi. Auctore Ioanne Cardinali Bona Ord. Cist., ("Bibliotheca ascetica mystica". Series operum selectorum quae consilio atque auctoritate Eminentissimi et Reverendissimi Domini Antonii Cardinalis Fischer Archiepiscopi Coloniensis denuo edenda curavit Augustinus Lehmkul S. J.), Friburgi Brisgoviae. Sumptibus Herder, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. MCMVI (1906), pp. 178-181.

Memoriale vitae sacerdotalis, a Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima, diligenter collata cum editione novissima, cura et sub oculis Auctoris confecta. Adduntur preces ante et post Missam, necnon preces agonizantium, formula benedictionis apostolicae, litaniae et orationes diversae. Mechliniae. H. Dessain, successor P. J. Hanicq, SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHL. TYPOGRAPHI. MDCCCLXI (1861), pp. 199-203.

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: