AUCTORE
––––––––
PRÆFATIO
Hic liber totus, et quoad conceptus et quoad ipsa verba, paucis exceptis quae in meditatione pro festo Immaculatae Conceptionis B. V. M. invenies, opus est revera piissimi Doctoris angelici, S. Thomae Aquinatis.
Unum editor praesens sibi vindicare potest, inquisivisse scilicet in omnibus magni Praeceptoris operibus quaecumque suavia et pia et ad aedificationem fovendam aplissima, eaque simul per omnes anni liturgici dies distribuisse, ita ut dulcissima hujus mirandi Cedri Libani haberetur medulla quasi in unum collecta, et qualibet die sive per lectionem, sive per attentiorem meditationis conatum sumenda atque gustanda.
Equidem meditationes, quales ad usum fidelium saepe parantur, non erit hic expostulare, meditationes nempe prorsus absolutas quae non solum conceptus intellectui, sed etiam affectus cordi, sermone interdum prolixiori, et actioni operanda indicare satagunt, ita ut meditanti vix aliquid agendum aut inveniendum remaneat.
Hic sane conceptus tantum menti obviabunt, et conceptus breves, in celsa, clara, firma sententia, sed quam pleni et fecundi, quanta pietate veroque Dei amore uberrimi!
Haud quidem rari sunt, qui multiloquio librorum fatigati, sub stylo brevi et paucis verbis panem vitae et intellectus invenire desiderant.
Adeant angelicum Doctorem, qui non amplam tantum meditandi materiam eis praebebit, sed et aptissimam ad mores reformandos, necnon ad nutriendum et augendum sanctissimum Salvatoris nostri amorem.
Ordo vero, juxta quem res distribuuntur in opere, hic est.
Tempore Adventus, ponuntur meditanda quae S. Thomas de mysterio Incarnationis passim scripsit, et sequuntur quae ad Nativitatem Domini et ejus infantiam aut vitam publicam spectant.
Tempore Quadragesimae, meditationes sunt de Christo patiente ac in cruce moriente.
Postea cum Christo resurgente et exemplari regenerationis nostrae spiritualis, incipiunt quaedam de vita nova per gratiam, per assimilationem ad Christum ascendentem, per effectus Spiritus sancti et per Eucharistiam: quae series in festo SS. Cordis Jesu terminatur.
Meditationes autem, quae a prima die Julii usque ad Adventum subsequuntur, haec ponunt:
1° Deum ejusque aliqua attributa;
2° Hominem a Deo per peccatum aberrantem suaque vitia cognoscere et detestari conantem in vita purgativa.
3° Eumdem ad vitam illuminativam per virtutes progredientem.
4° Eumdem ad vitam unitivam ascendentem ut cum Deo consortium habeat per ferventissimum amorem et intimam familiaritatem.
5° Cum festo Omnium Sanctorum veniunt meditationes de novissimis quae toto novembris mense perdurant, usquedum homo sic purgatus, illuminatus et perfectus, sedeat tandem ad hanc Coenam magnam beatissimam quae erit finis omnium.
Sic igitur totum opus harum meditationum quasi quoddam compendium Summae S. Thomae se habet, ita ut aliqualem synthesim totius religionis et vitae asceticae praestare valeat.
Praeter meditationes ad cyclum liturgicum adaptatas, sacerdotes et religiosi alias pro exercitiis spiritualibus quae per octo dies quolibet anno peragi solent, ad calcem invenire poterunt.
––––––––––
NOTA
Adveniente Septuagesima, praetermittendae sunt meditationes quae supersunt de mense Februarii aut etiam Januarii, ut statim sumantur illae quae hac Dominica incipiunt.
Meditationes vero tunc praetermissae post festum SS. Cordis Jesu usque ad diem primam Julii in usum venient.
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. V-VIII.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: