AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
5 Decembris
De mirabili Incarnatione Filii Dei
I. – Hoc mysterium inter divina opera maxime rationem excedit; nihil enim mirabilius excogitari potest divinitus factum quam quod verus Deus Dei Filius fieret homo verus. Et quia inter omnia mirabilissimum est, consequitur quod ad hujus maxime mirabilis fidem omnia alia mirabilia ordinentur, cum id quod est in unoquoque genere maximum causa aliorum esse videatur.
II. – Hanc autem Dei incarnationem mirabilem, auctoritate divina tradente, confitemur. Dicitur enim: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Joan. 1.
Hoc etiam ipsius Domini Jesu Christi verba manifeste ostendunt cum de se quandoque loquatur humilia et humana ut est illud: Pater major me est, Joan. 14, 28 et: Tristis est anima mea usque ad mortem. Matth. 26, 38. Quae ei secundum humanitatem assumptam conveniunt; quandoque vero sublimia et divina: Ego et Pater unum sumus, Joan. 10, 30. Omnia quaecumque habet Pater mea sunt, Joan. 16, 15. Quae certum est ei secundum naturam divinam competere.
Hoc etiam ostendunt ipsius Domini facta quae de ipso leguntur. Quod enim timuit, tristatus est, esuriit, mortuus est, pertinet ad humanam naturam; quod propria potestate infirmos sanavit, quod mortuos suscitavit et elementis mundi efficaciter imperavit, quod daemones expulit, quod peccata dimisit, quod a mortuis, cum voluit, resurrexit, quod denique coelos ascendit, divinam in eo virtutem demonstrant. (Contr. Gent., l. IV, XXVII).
III. – In omnibus autem rebus creatis nihil invenitur huic unioni, naturae divinae et naturae humanae in Incarnatione, tam simile sicut unio animae ad corpus. Unde Athanasius dicit quod sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Sed non potest esse similitudo in hoc quod anima rationalis uniatur corpori sicut et materiae; sic enim ex Deo et homine fieret una natura.
Relinquitur ergo ut attendatur similitudo secundum quod anima unitur corpori ut instrumento. Et equidem doctores humanam naturam in Christo organum quoddam divinitatis posuerunt, sicut et ponitur corpus organum animae.
Aliter enim est animae organum corpus, et aliter exteriora instrumenta. Dolabra non est proprium instrumentum sicut manus; manus est organum unitum et proprium, dolabra autem instrumentum extrinsecum et commune.
Sic igitur et in unione Dei et hominis considerari potest. Omnes enim homines comparantur ad Deum ut quaedam instrumenta quibus operatur. Ipse enim est qui operatur in nobis velle et perficere. Sed alii homines comparantur ad Deum, quasi instrumenta extrinseca et separata. Moventur enim a Deo non ad operationes proprias sibi tantum, sed ad operationes communes omni rationali naturae, ut est intelligere veritatem, diligere bona, et operari justa. Sed humana natura in Christo assumpta, est ut instrumentaliter operetur ea quae sunt operationes propriae solius Dei, sicut est mundare peccata, illuminare mentes per gratiam, et introducere in perfectionem vitae aeternae.
Comparatur igitur humana natura Christi ad Deum, sicut instrumentum proprium et conjunctum, ut manus ad animam. Praedictum tamen exemplum non est sic positum, ut omnimoda similitudo sit in eo requirenda: intelligendum est enim Verbum Dei multo sublimius et intimius humanae naturae potuisse uniri.
(Contr., 4, 41).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 20-23.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: