AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
4 Decembris
De modo reparandi naturam humanam
I. – Modus reparationis talis esse debuit quod et naturae reparandae conveniret et morbo. Naturae dico, quia, cum homo sit rationalis naturae, libero arbitrio praeditus, non ex necessitate exterioris virtutis, sed secundum propriam voluntatem ad statum rectitudinis revocandus fuit: morbo etiam, quia cum morbus in perversitate voluntatis consideretur, oportuit quod voluntas ad rectitudinem reduceretur.
Voluntatis autem humanae rectitudo consistit in ordinatione amoris qui est principalis affectio. Ordinatus autem est, ut Deum super omnia diligamus quasi summum bonum, et ut in ipsum referamus omnia quae amamus tanquam in ultimum finem, et ut in aliis amandis servetur debitus ordo, ut sc. corporalia spiritualibus postponamus. Ad provocandum autem nostrum amorem in Deum nihil magis valere potuit quam quod Verbum Dei per quod omnia facta sunt, ad reparationem naturae nostrae eam assumeret, ut idem esset et Deus et homo.
II. – Primo quidem, quia ex hoc maxime demonstratur quantum Deus diligat hominem, quod pro ejus salute homo fieri voluit, nec est aliquid quod ad amandum magis provocet, quam quod aliquis se cognoscat amari. Deinde quod homo habens intellectum et affectum ad corporalia depressum, ad ea quae supra se sunt de facili elevari non poterat: facile autem est homini cuilibet ut alium hominem diligat et cognoscat. Sed considerare divinam altitudinem et in eam ferri per debitum amoris affectum, non est omnium hominum, sed eorum qui per Dei auxilium cum magno studio et labore a corporalibus ad spiritualia sublevantur. Ut ergo omnibus hominibus facilis pateret via ad Deum, voluit Deus homo fieri, ut etiam parvuli Deum cognoscere et amare possent quasi similem sibi, et sic per id quod capere possunt, paulatim proficerent ad perfectum.
Per hoc etiam quod Deus factus est homo, spes datur homini ut pervenire possit ad perfectae beatitudinis participationem, quam solus Deus naturaliter habet. Homo enim suam infirmitatem cognoscens, si ei promitteretur quod ad beatitudinem perveniret, cujus vix Angeli sunt capaces, quae sc. in visione Dei et fruitione consistit, vix hoc sperare posset, nisi ex alia parte sibi dignitas naturae ostenderetur quam tanti aestimat Deus ut pro ejus salute fieri homo voluerit; et sic per hoc quod Deus factus est homo, spem nobis dedit ut etiam homo posset pervenire ad hoc quod uniretur Deo per beatam fruitionem.
Valet etiam homini suae cognitio dignitatis, ex hoc quod Deus humanam naturam assumpsit, ad hoc quod affectum suum nulli creaturae subjiceret, neque daemones aut quascumque creaturas colendo per idololatriam, neque corporalibus creaturis se subjiciendo per inordinatum affectum. Indignum enim est, ut cum homo sit tantae dignitatis secundum aestimationem divinam, et ita Deo propinquus sit, ut Deus homo fieri voluerit, quod homo rebus inferioribus Deo inordinate se subjiciat.
(Contra Saracenos, c. V).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 18-20.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: