MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

7 Februarii

 

De jugo Christi

 

Tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. 11, 29). Tollite jugum meum, scilicet documenta evangelica. Tota vero lex nova consistit in duobus: in mansuetudine et humilitate. Per mansuetudinem homo ordinatur ad proximum. Per humilitatem ordinatur ad se et ad Deum. Isa. 66, 2: Super quem requiescet spiritus meus nisi super quietum et humilem? Unde humilitas facit hominem capacem Dei.

 

2° De utilitate portandi jugum dixerat: Venite ad me et ego reficiam vos (Matth. 11, 28). Quae est ista refectio? Invenietis requiem animabus vestris. Corpus enim non reficitur quamdiu afficitur; et quando ulterius non afficitur, tunc dicitur refectum. Et sicut fames in corpore, sic desiderium in mente; unde impletio desideriorum est refectio. Ps. 102, 5: Qui replet in bonis desiderium tuum. Et haec requies animae. Eccli. 51, 35: Modicum laboravi, et inveni multam requiem. Sic in mundo mansueti non quietantur: unde invenietis requiem, sempiternam, scilicet impletionem desideriorum.

 

Jugum enim meum suave est et onus meum leve (Matth. 11, 30).

 

In omnibus est levis in effectu doctrina Christi qui immutat cor, quia facit nos non amare temporalia, sed spiritualia. Qui enim amat temporalia, modicum amittere est ei magis grave, quam ei qui amat spiritualia amittere multum. Lex vetus non prohibebat illa temporalia, ideo grave erat eis amittere. Sed modo, etsi in principio aliquantulum grave, post tamen parum. Prov. 4, 11: Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non coarctabuntur gressus tui.

 

Item quantum ad actum lex onerabat actibus exterioribus. Lex autem nostra est in voluntate solum. Unde Rom. 14, 17: Regnum Dei non est esca et potus.

 

Item lex Christi jucundat. Unde Apostolus ad Rom. 14, 17: Justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto.

 

Multae quidem sunt adversitates. Nam qui pie in Christo Jesu volunt vivere, persecutionem patientur (II Tim. 3, 12). Sed istae non sunt graves, quia condiuntur condimento amoris: quia quando aliquis amat aliquem, non gravat eum quidquid patitur pro illo. Unde omnia gravia et impossibilia levia facit amor. Unde si quis bene amat Christum, nihil est ei grave, et ideo lex nova non onerat.

 

(In Matth., cap. XI).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 157-159.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIV, Kraków 2024

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: