AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
5 Februarii
De templo Dei
Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos quaeritis. Malach. 3, 1.
Possunt haec intelligi de adventu in uterum Virginis. Ipsa enim est templum Dei mirabile prae omnibus sanctis.
I. – Quia mirabiliter magnum secundum longitudinem per latitudinem caritatis. Sicut enim plus habuit de fide, spe et caritate quam aliqua creatura, sic plus habuit de magnitudine. III Reg. 6, 2: Domus quam aedificavit Salomon habebat cubitos sexaginta longitudinis.
II. – Quia desiderabiliter pulchrum. III Reg. 6, 22: Nihil erat in templo quod non auro tegeretur; quia nihil in Virgine quod non sanctitate plenum esset. Cant. 4, 7: Tota pulchra es, amica mea.
III. – Quia variis picturis depictum, id est omnium sanctorum et angelorum virtutibus decoratum. III Reg. 6, 29: Fecit in templo Cherubim et picturas.
IV. – Quia columnis miris et magnis ornatum. Prov. 9, 1: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Per septem columnas possunt intelligi septem virtutes quae notantur in Beata Virgine in evangelio festi Purificationis.
V. – Opere totius Trinitatis consecratum. Ps. 45, 5: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Luc. 1, 35: Spiritus Sanctus superveniet in te.
VI. – Quia magna dignitate privilegiatum est, ut, omnes rei et malefactores qui ad illum currunt ex toto corde, salventur, et omnes orationes quae in eo funduntur, exaudiantur.
VII. – Quia ut Dei Filius ibi homo fieret, aedificatum.
Adeamus ergo cum fiducia ad templum gratiae, ut misericordiam inveniamus in tempore opportuno.
(Serm. XXIII).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 153-155.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: