MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

4 Februarii

 

De modo nosmetipsos Deo praesentandi

 

Quatuor sunt necessaria, quae circa oblationem Christi mystice designantur, mentis puritas, cordis humilitas, animi tranquillitas, bonorum operum fecunditas.

 

Primum designatur per oblationis tempus, quod completis diebus purgationis, per quod mystice innuitur, quod Deo offerre non possumus, nisi purgati prius ab omni immunditia mentis et corporis. Eccl. 23, 28: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, et ad iniquitatem respicere non possunt. Matth. 18, 3: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, ubi dicit Beda: Nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Apoc. 21, 27: Nihil coinquinatum intrabit in eam. Duo autem sunt in nobis purganda, intellectus, ut noverit; affectus, ut velit.

 

Secundum designatur per hoc quod secundum legem voluit offerri, qui huic legi subjectus non erat: quia non ex virili semine, sed mystico spiramine Verbum Dei factum est caro. Unde in signum humilitatis voluit sic offerri, ut doceret per humilitatis meritum nos dignos fieri divino conspectui. Job. 28, 10: Omne pretiosum vidit oculus meus, id est, animam de se abjectam sapientiae suae et gratiae illustratione respexit, quia tanto quis ante oculos Dei pretiosior, quanto ante oculos sui fuerit despectior. I Reg. 15, 17: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis.

 

Tertium designatur per hoc quod in Jerusalem oblatus fuit, quae interpretatur pacifica sive visio pacis. Hebr. 12, 14: Pacem sequimini in omnibus et sanctimoniam sine qua Deum nemo videbit. Augustinus: Est pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis, nec poterit ad hereditatem Domini pervenire, qui testimonium pacis noluerit observare. Nec potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum Christiano. Is. ult., 23: Erit sabbatum ex sabbato. Glossa: Quia ille quiescet in futuro, qui hic quiescit ab opere malo.

 

Quartum designatur per hoc quod est oblatus cum muneribus. Exod. 23, 15: Non apparebis in conspectu meo vacuus: Glossa: bonis operibus. Gregorius: Non erit vacua manus a munere, si arca cordis repleta fuerit bona voluntate.

 

(De humanitate Christi).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 151-153.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXX, Kraków 2020

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: