MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

3 Decembris

 

De convenientia reparandi naturam humanam per Verbum

 

Oportet advertere quod omne per intellectum agens per conceptionem sui intellectus quam dicimus verbum, operatur, ut patet in aedificatore et quolibet artifice qui secundum formam quam mente concepit, exterius operatur. Quia ergo Dei Filius est ipsum Dei verbum, consequens est ut Deus omnia per Filium fecerit.

 

I. – Unaquaeque autem res per eadem fit et reparatur. Si enim domus collapsa sit, per formam artis reparatur, per quam a principio condita fuit.

 

Inter creaturas autem a Deo conditas per verbum suum, primum gradum tenet creatura rationalis, in tantum quod omnes aliae creaturae ei subserviunt et ad ipsum ordinari videntur. Et hoc rationabiliter, quia rationalis creatura dominium habet sui actus per arbitrii libertatem, caeterae vero creaturae non ex judicio libero agunt. Ubique autem id quod est liberum praeeminet ei quod est servum, et servi ad liberorum famulatum ordinantur et a liberis gubernantur. Lapsus ergo rationalis creaturae secundum veram aestimationem magis aestimandus est quam cujuscumque irrationalis creaturae defectus. Hoc ergo conveniens est divinae sapientiae, ut praecipue lapsum rationalis creaturae repararet magis quam si coelum collaberetur, vel quidquid aliud in rebus corporeis posset accidere.

 

II. – Dico autem creaturae rationalis lapsum, non ut ab esse deficiat, sed secundum quod deficit a rectitudine voluntatis. Lapsus enim seu defectus praecipue attenditur secundum id quo operatur, sicut artificem errare dicimus, si in arte deficiat qua debet operari, et rem naturalem deficientem dicimus et collapsam, si corrumpatur virtus ejus naturalis per quam agit, puta si in planta vis germinandi deficiat, aut in terra vis fructificandi. Id autem per quod operatur rationalis creatura est voluntas in qua consistit libertas arbitrii. Lapsus ergo rationalis creaturae est secundum quod deficit a rectitudine voluntatis quod fit per peccatum. Defectum ergo peccati qui nihil est aliud quam perversitas voluntatis praecipue Deo convenit removere et hoc per Verbum suum quo universam condidit creaturam.

 

Angelorum autem peccatum remedium habere non potuit quia secundum immutabilitatem suae naturae impoenitibiles sunt ab eo in quod semel convertuntur. Homines autem secundum conditionem suae naturae habent mutabilem voluntatem, ut non solum diversa possint eligere, sed etiam postquam unum elegerunt, possint ab illo resipiscere et ad aliud converti.

 

Sic ergo, quum natura humana sit reparabilis, ad Dei bonitatem pertinuit ut per Filium suum eam collapsam repararet. (Contra Saracen. cap. V).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 15-17.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: