MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

3 Februarii

 

De Christi praesentatione in templo

 

Christus voluit sub lege fieri ut eos qui sub lege erant redimeret et ut justificatio legis in suis membris spiritualiter impleretur. De prole autem nata duplex praeceptum in lege traditur.

 

Unum generale quoad omnes, ut scilicet completis diebus purificationis matris offerretur sacrificium pro filio sive pro filia. Et hoc sacrificium erat et ad expiationem peccati, in quo proles erat concepta et nata, et etiam ad consecrationem quamdam ipsius, quia tunc primo praesentabatur in templo. Et ideo aliquid offerebatur in holocaustum et aliquid pro peccato.

 

Aliud autem praeceptum erat speciale in lege de primogenitis tam in hominibus quam in jumentis. Sibi enim Dominus deputaverat omne primogenitum filiorum Israel, pro eo quod ad liberationem populi Israel percusserat primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus, primogenitis Israel reservatis. Et hoc mandatum ponitur Exod. 13, in quo etiam praefigurabatur Christus qui est primogenitus in multis fratribus. Quia igitur Christus ex muliere natus erat quasi primogenitus et voluit fieri sub lege, haec duo Evangelista circa eum fuisse observata ostendit. Primo id quod pertinet ad primogenitos, cum dicit: Tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur: 2° illud quod pertinet communiter ad omnes, cum dicit: Ut darent hostiam secundum quod dictum erat in lege Domini, par turturum aut duos pullos columbarum.

 

Christi humanitas semper quidem fuit Deo maxime praesens, et tamen debuit propter nos praesentari. Sicut enim Filius Dei non propter seipsum factus est homo et circumcisus in carne, sed ut nos per gratiam faceret deos et ut spiritualiter circumcidamur; sic propter nos sistitur Domino, ut discamus Deo praesentare nosmetipsos. Et hoc post circumcisionem ejus factum est, ut ostendat neminem, nisi circumcisum vitiis, dignum esse divinis conspectibus.

 

Praecipitur quidem Levit. 12, ut qui possent, agnum pro filio aut filia, simul et turturem sive columbam offerrent, qui vero non sufficerent ad offerendum agnum, duos turtures vel duos columbarum pullos offerrent. Dominus ergo qui cum dives esset, propter nos egenus factus est, ut illius inopia divites essemus, pro se pauperum hostiam voluit offerri, sicut et in ipsa nativitate pannis involvitur et reclinatur in praesepio.

 

(3a, q. XXXVII, a. 3).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 149-151.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXX, Kraków 2020

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: