MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

2 Februarii

 

De Purificatione B. Virginis

 

Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae, secundum legem Moysi tulerunt puerum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. Luc. 2, 22.

 

In isto evangelio possunt notari septem virtutes in Beata Virgine: Prima humilitas in purgatione, cum non indigeret; secunda, amor puritatis in superabundanti purgatione; tertia amor obedientiae: secundum legem; quarta, reverentia ad Filium in portatione: tulerunt; quinta, devotio in locorum visitatione: in Jerusalem; sexta, gratiarum actio in Filii oblatione: ut sisterent eum Domino, quia tibi Domine, quem dedisti, offerimus; septima, paupertas in oblatione: duos turtures, quae erat oblatio pauperum.

 

In hoc autem quod Beata Virgo voluit purgari cum non indigeret, docuit quomodo nos qui indigemus debeamus purgari. Debemus vero purgari octo modis, sicut potest colligi ex textu:

 

1° A peccati coinquinatione. Eccli. 47, 13: Dominus purgavit peccata.

 

2° In cognitione quoad intellectum. I Tim. 1, 5: Ex corde puro, id est ex intellectu sine errore.

 

3° In affectu quoad dilectionem. II Tim. 2, 22: Qui invocant Deum de conscientia pura.

 

4° In mente per rectam intentionem. I Cor. 5, 7: Expurgate vetus fermentum, id est hypocrisim. Luc. 12, 1: Attendite a fermento pharisaeorum quod est hypocrisis.

 

5° In ore, quoad locutionem. Prov. 15, 26: Sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.

 

6° In manibus, quoad operationem. I Tim. 2, 8: Levantes puras manus.

 

7° In toto corpore, quoad conversationem.

 

8° In rebus, quoad superfluorum resecationem. Joan. 15, 2: Omnem palmitem in me non ferentem fructum, purgabit eum.

 

(Serm.).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 148-149.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXX, Kraków 2020

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: