AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
1 Februarii
Jesus ad ostium
Ecce sto ad ostium et pulso. Apoc. 3, 20.
Ego sto, expectans ad poenitentiam. Isa. 30, 18: Expectat Dominus ut misereatur. Cant. 2, 9: En ipse stat post parietem nostrum. Ad ostium cordis, quod est liberum arbitrium. Exod. 12, 22: Nullus egrediatur ostium domus suae usque mane. Illud ostium clausum tenetur, quamdiu homo habet voluntatem peccandi, ita quod Dominus intrare non potest. Sap. 1, 4: In malevolam animam non introibit sapientia.
Et pulso, inspirando, verberando, praedicando, beneficia conferendo. Cant. 5, 2: Vox dilecti mei pulsantis: aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea.
Si quis audierit, una aure scilicet cordis quae est intelligentia, et alia, quae est obedientia, vocem meam id est inspirationem seu flagellationem seu praedicationem, seu beneficiorum collationem quae dicuntur vox Domini, quia per haec vocat nos Dominus ad se et tamen pauci audiunt.
Et aperuerit mihi januam cordis sui, id est voluntatem per quam intrat Christus ad animam, quae dicitur aperiri Christo per consensum bonum et diabolo per consensum malum.
Introibo ad illum infundendo ei gratiam, sicut sol intrat in domum per fenestram apertam, radios intromittendo, nec aliter intrat sol nisi fenestra aperiatur, et ea aperta statim intrat sol.
Et coenabo cum illo, id est in fide ejus et operibus delectabor. Et ipse mecum, quia laetabitur de auxilio meo. Vel coenabo cum ipso et ipse mecum, id est reconciliabor illi et ipse mihi. Nam mutua coenatio est signum mutuae reconciliationis, ac mutuae dilectionis.
Item coenat Deus cum homine gratiam infundendo, qua confortatur homo, et homo cum Deo gratiae cooperando, et ita uterque cum utroque coenat, partem suam ponendo.
Sed Deus primo coenat cum homine, quia primo operatur gratiam infundendo vel liberum arbitrium excitando, et homo postea coenat cum Deo gratiae cooperando vel inspirationi consentiendo. Ideo dicitur Hebr. 12, 15: Contemplantes ne quid desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat.
Item coenat Deus cum homine in meritis quibus reficitur. Isa. 28, 12: Haec requies mea, reficite lapsum, et hoc refrigerium meum. Et homo cum Domino in praemiis quibus ipse perficitur. Satiabor cum apparuerit gloria tua (Ps. 16, 15).
Item coenat Deus cum homine in via, homo cum Deo in patria. Sed melior est coena quam facit Deus homini quam illa quam facit homo Deo. Rom. 8, 18: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Beati igitur qui vocati sunt ad coenam nuptiarum Agni (Apoc. 19, 9).
(In Apoc., c. 3).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 145-147.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: