AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
31 Januarii
De utilitate meditandi mysteria Christi
Meditatus sum in omnibus operibus tuis. Ps. 142, 5.
I. – Ea quae sunt divinitatis sunt secundum se maxime excitantia dilectionem et per consequens devotionem, quia Deus semper est super omnia diligendus; sed ex debilitate mentis humanae est quod sicut indiget manuductione ad cognitionem divinorum, ita ad dilectionem per aliqua sensibilia nobis nota. Inter quae praecipuum est humanitas Christi, secundum quod in Praefatione dicitur: Ut, dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo ea quae pertinent ad Christi humanitatem, per modum cujusdam manuductionis, maxime devotionem excitant, et frequenter major devotio excitatur ex consideratione Passionis Christi et ex aliis mysteriis humanitatis ipsius quam ex consideratione divinae magnitudinis; cum tamen devotio principaliter circa ea quae sunt divinitatis consistat.
(2, 2, q. LXXXII, a. 3, 2m).
II. – Christus dicebat Apostolis post pedum ablutionem: Scitis quid fecerim vobis, quasi diceret: Facta quidem vidistis, sed tamen quare hoc fecerim, non intelligitis. Et ideo sic quaerit ut ostendat facti magnitudinem et ad considerandum inducat.
Opera enim Dei consideranda sunt quia profunda. Ps. 91, 6: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vix enim sufficienter opera Dei scire possumus, secundum illud Eccl. 8, 17: Intellexi quod rationem operum Dei nullam possit homo invenire.
Sunt etiam delectabilia ad considerandum. Ps. 91, 5: Delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo.
Sunt etiam utilia, quia ducunt in cognitionem auctoris. Joan. 5, 36: Opera enim quae dedit mihi Pater ut faciam, ipsa sunt quae testimonium perhibent de me.
(In Joan., XIII).
III. – Si aliquis convenientiam passionis et mortis Christi pia intentione consideret, tantam sapientiae profunditatem inveniet, ut semper aliqua cogitanti, plura et majora semper occurrant; ita quod experiri possit verum esse quod Apostolus dicit: Nos praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus vero stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; et iterum: Quod stultum est Dei sapientius est omnibus hominibus (I Cor. 1, 23. 25).
(Contra Saracen.).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 143-145.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: