AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
30 Januarii
De verbo Dei custodiendo
I. – Si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non judico eum. Joan. 12, 47.
Notandum quod illi beatificantur qui audiunt Verbum Dei et custodiunt illud, credendo interius in corde et exequendo exterius in opere. Qui vero audiunt illud et custodire non satagant, magis rei ex hoc efficiuntur. Rom. 2, 13: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Et Jac. 1, 22: Estote factores et non auditores tantum.
Si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non judico eum. Quia dupliciter potest dici aliquis aliquem condemnare, vel sicut judex, vel sicut causa condemnationis. Homicidam enim condemnat ad suspendium et judex qui profert sententiam, et ipsum homicidium perpetratum quod est causa suae condemnationis. Dicit ergo: Ego non judico eum, id est non sum causa suae condemnationis, sed ipse. Ose. 13, 9: Perditio tua, Israel, ex te; tantummodo in me auxilium tuum. Et hoc ideo quia non veni ut judicem mundum; id est non sum missus ad condemnandum, sed ad salvandum.
II. – Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Quasi dicat: Qui verba mea non custodiunt, credendo et opere implendo, non evadent impunes, quicumque sint. Et ratio est, quia si non accipiunt verba ejus, contemnunt dictum Dei, cujus ipse est Verbum, sicut qui non obedit mandato domini sui. Job. 19, 29: Fugite a facie iniquitatis, quoniam ultor iniquitatis est gladius et scitote esse judicium.
III. – Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum. Quod tantum valet, ut dicit Augustinus, ac si dixisset: Ego judicabo. Seipsum quippe Christus expressit in suo sermone, seipsum annuntiavit. Ipse ergo est sermo quem locutus est, quia de se locutus est. Joan. 8, 14: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado. Quasi dicat: Hoc ipsum quod locutus sum eis et tamen contempserunt, judicabit eos.
(In Joan., XII).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 141-143.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: