AUCTORE
––––––––
PRIMA PARS
––
DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU
–––––
29 Januarii
De modo se habendi erga Verbum Dei
I. – Si Verbum Dei est Filius Dei, et omnia Dei verba sunt similitudo quaedam istius Verbi, debemus primo libenter audire verba Dei: hoc est enim signum quod diligamus Deum si verba illius libenter audimus.
1° Debemus credere verbis Dei, quia ex hoc Verbum Dei habitat in nobis, id est Christus, qui est Verbum Dei. Eph. 3, 17: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Joan. 5, 38: Verbum Dei non habetis in vobis manens.
2° Oportet quod Verbum Dei in nobis manens continue meditemur; quia non solum oportet credere, sed meditari; aliter non prodesset. Et hujusmodi meditatio valet multum contra peccatum. Ps. 118, 11: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; et iterum de viro justo dicitur Ps. 1, 2: In lege ejus meditabitur die ac nocte. Unde de B. Virgine dicitur Luc. 2, 51, quod conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
3° Oportet quod homo verbum Dei communicet aliis, commonendo, praedicando, et inflammando. Eph. 4, 29: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem. Coloss. 3, 16: Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos. II Tim. 4, 2: Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.
4° Verbum Dei debet executioni mandari. Jac. 1, 22: Estote factores verbi et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
II. – Ista quinque servavit per ordinem Beata Maria in generatione Verbi Dei ex se. Primo enim audivit: Spiritus Sanctus superveniet in te. Secundo consensit per fidem: Ecce ancilla Domini. Tertio tenuit et portavit in utero. Quarto protulit et peperit eum. Quinto nutrivit et lactavit eum; unde Ecclesia cantat: Ipsum Regem Angelorum sola Virgo lactabat ubere de coelo pleno.
(Opusc. VII, In Symb.).
–––––––––––
Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 139-141.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019
Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: